Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Genesis 48
1 His ita transactis, nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater suus. Et assumpsit secum duos filios Manasse et Ephraim. 2 Dictumque est seni: "Ecce filius tuus Ioseph venit ad te". Qui confortatus sedit in lectulo 3 et ingresso ad se ait: "Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi 4 et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam". 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6 Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. 7 Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem".
8 Videns autem filios eius dixit ad eum: "Qui sunt isti?". 9 Respondit: "Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco". "Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!". 10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos 11 dixit ad filium suum: "Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum". 12 Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum. 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus. 15 Benedixitque Iacob Ioseph et ait: "Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus, qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem, 16 Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis! Et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram!". 17 Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem: "Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius!". 19 Qui renuens ait: "Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium". 20 Benedixitque eis in die illo dicens: "In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"". Constituitque Ephraim ante Manassen. 21 Et ait ad Ioseph filium suum: "En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo".