Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Genesis 33
1 Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum. 2 Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. 3 Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. 4 Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.
5 Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: "Qui sunt isti tibi?". Respondit: "Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo". 6 Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt. 7 Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. 8 "Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui?". Respondit: "Ut invenirem gratiam coram domino meo". 9 At ille: "Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi". 10 Dixit Iacob: "Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti. 11 Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia". Et, cum compelleret illum, suscepit 12 et ait: "Gradiamur simul, eroque socius itineris tui". 13 Dixit Iacob: "Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges. 14 Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir". 15 Respondit Esau: "Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae". "Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei".
16 Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir. 17 Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula). 18 Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum. 19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis. 20 Et erexit ibi altare et vocavit illud: "Deus est Deus Israel".