Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Deuteronomium 24
1 Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, 2 cumque egressa alterius uxor facta fuerit, 3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus fuerit, 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua. 6 Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi. 7 Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui. 8 Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite. 9 Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto. 10 Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, 11 sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit. 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.
14 Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas, 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. 17 Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. 18 Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. 19 Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. 20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae. 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae. 22 Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.