Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Deuteronomium 23

1 [23:2] Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. 2 [23:3] Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. 3 [23:4] Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, 4 [23:5] quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; 5 [23:6] et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. 6 [23:7] Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. 7 [23:8] Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius: 8 [23:9] qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.

9 [23:10] Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. 10 [23:11] Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, 11 [23:12] priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. 12 [23:13] Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae 13 [23:14] gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. 14 [23:15] Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.

15 [23:16] Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: 16 [23:17] habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum. 17 [23:18] Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel. 18 [23:19] Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. 19 [23:20] Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, 20 [23:21] sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. 21 [23:22] Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum. 22 [23:23] Si nolueris polliceri, absque peccato eris; 23 [23:24] quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es. 24 [23:25] Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. 25 [23:26] Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile