Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
secundum Lucam 11
1 Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, 3 dicentes: "Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis!". 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens: 5 "Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me; 6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: "Surgens, Petre, occide et manduca!". 8 Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de caelo: "Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris". 10 Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum. 11 Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me. 12 Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: "Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua". 15 Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: "Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto". 17 Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum?". 18 His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: "Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit".
19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum. 21 Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; 23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, 24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. 25 Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum; 26 quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.
27 In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam; 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus; 30 quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli.