Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
secundum Lucam 10
1 Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio cohortis, quae dicitur Italica, 2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper, 3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: "Corneli". 4 At ille intuens eum et timore correptus dixit: "Quid est, domine?". Dixit autem illi: "Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus; 6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare". 7 Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant, 8 et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus, 11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. 13 Et facta est vox ad eum: "Surge, Petre, occide et manduca!". 14 Ait autem Petrus: "Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum". 15 Et vox iterum secundo ad eum: "Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris". 16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. 17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam 18 et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: "Ecce viri tres quaerunt te; 20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos". 21 Descendens autem Petrus ad viros dixit: "Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?". 22 Qui dixerunt: "Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te". 23 Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. 24 Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25 Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit. 26 Petrus vero levavit eum dicens: "Surge, et ego ipse homo sum". 27 Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant; 28 dixitque ad illos: "Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem; 29 propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me". 30 Et Cornelius ait: "A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida 31 et ait: "Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare". 33 Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino".
34 Aperiens autem Petrus os dixit: "In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, 35 sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes: 38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri 41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis; 42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum".
44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; 46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: 47 "Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?". 48 Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.