Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

secundum Lucam 1

1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, 2 usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est; 3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. 4 Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: "Quam audistis a me, 5 quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies".

6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: "Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?". 7 Dixit autem eis: "Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, 8 sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae". 9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt: "Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum".

12 Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. 13 Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.

15 Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba hominum simul fere centum viginti C: 16 "Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, 17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius. 18 Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis. 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: "Fiat commorato eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea" et: "Episcopatum eius accipiat alius". 21 Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, 22 incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis". 23 Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. 24 Et orantes dixerunt: "Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum 25 accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum". 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile