Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

4 Regum 4

1 Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est. 2 Duo autem viri duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in Beniamin. 3 Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc. 4 Erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua fugit; cumque festinaret, ut fugeret, cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Meribbaal. 5 Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. 6 Ingressi sunt ergo usque interiora domus et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt. 7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite eius, abierunt per viam Arabae tota nocte. 8 Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: "Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius".

9 Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: "Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 10 quoniam eum, qui annuntiaverat mihi et dixerat: "Mortuus est Saul", qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi in Siceleg, cui oportebat me dare mercedem pro nuntio; 11 quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua super lectum suum, non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra?". 12 Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile