Christmas Day
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
4 Regum 3
1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie. 2 Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide, 3 et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur, 4 quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital, 5 sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. 6 Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner: 8 "Quare ingressus es ad concubinam patris mei?". Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: "Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie. 9 Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, 10 ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee". 11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. 12 Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: "Cuius est terra?", et ut loquerentur: "Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel". 13 Qui ait: "Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me". 14 Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: "Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim". 15 Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. 16 Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: "Vade, revertere". Qui reversus est. 17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: "Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos; 18 nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: "In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius"". 19 Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin. 20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium. 21 Et dixit Abner ad David: "Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua". Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
22 pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace, 23 et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: "Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace". 24 Et ingressus est Ioab ad regem et ait: "Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit? 25 Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis". 26 Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David. 27 Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. 28 Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: "Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner; 29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane". 30 Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. 31 Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: "Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner". Porro rex David sequebatur feretrum. 32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. 33 Plangensque rex et lugens Abner ait: "Numquid, ut mori solent insensati, mori debuit Abner? 34 Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti". Congeminansque omnis populus flevit super eum. 35 Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: "Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam". 36 Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi. 37 Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. 38 Dixit quoque rex ad servos suos: "Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel? 39 Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam".