Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
1 Paralipomenon 5
1 [5:15] Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. 2 [5:16] Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: 3 [5:17] "Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. 4 [5:18] Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. 5 [5:19] Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: "Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo". 6 [5:20] Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii". 7 [5:21] Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: "Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum". 8 [5:22] Et misit Hiram ad Salomonem dicens: "Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. 9 [5:23] Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae".
10 [5:24] Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius. 11 [5:25] Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. 12 [5:26] Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. 13 [5:27] Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. 14 [5:28] Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super huiuscemodi indictione. 15 [5:29] Fueruntque Salomoni septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte, 16 [5:30] absque praepositis, qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo, his, qui faciebant opus. 17 [5:31] Praecepitque rex, ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, lapides quadratos; 18 [5:32] dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum.