Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

1 Esdræ 4

1 Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal. 2 Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad; hae cognationes Saraitarum. 3 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni. 4 Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. 5 Ashur vero patris Thecue erant duae uxores: Halaa et Naara. 6 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et Ahasthari; isti sunt filii Naara. 7 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar et Ethnan. 8 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel filii Arum. 9 Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: "Quia peperi eum in dolore". 10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: "Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!". Et praestitit Deus quae precatus est.

11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha. 13 Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi. 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant. 15 Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez. 16 Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel. 17 Et filii Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit Iether Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthemo. 18 Hi autem sunt filii Bethiae filiae pharaonis, quam accepit Mered: [4:18b] peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Socho et Iecuthiel patrem Zanoa. 19 Filii autem uxoris eius Iudaicae sororis Naham patris Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilae: Garmitae et Esthemo Maachathitarum. 20 Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi: Zoheth et Benzoheth. 21 Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea 22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. 23 Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi.

24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul; 25 Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius. 26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei filius eius. 27 Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam filiorum Iudae. 28 Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 29 et in Bilha et in Esem et in Tholad 30 et in Bathuel et in Horma et in Siceleg 31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David. 32 Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque. 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia. 34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 35 et Ioel et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel 36 et Elioenai et Iacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et Isimiel et Banaia, 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Iedaia filii Semri filii Samaia. 38 Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer, 39 et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. 40 Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. 41 Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt. 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi 43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile