Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Proverbia 104

1 Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus;
annuntiate inter gentes opera ejus.
2 Cantate ei, et psallite ei;
narrate omnia mirabilia ejus.
3 Laudamini in nomine sancto ejus;
lætetur cor quærentium Dominum.
4 Quærite Dominum, et confirmamini;
quærite faciem ejus semper.
5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit;
prodigia ejus, et judicia oris ejus:
6 semen Abraham servi ejus;
filii Jacob electi ejus.
7 Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra judicia ejus.
8 Memor fuit in sæculum testamenti sui;
verbi quod mandavit in mille generationes:
9 quod disposuit ad Abraham,
et juramenti sui ad Isaac:

10 et statuit illud Jacob in præceptum,
et Israël in testamentum æternum,
11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ:
12 cum essent numero brevi,
paucissimi, et incolæ ejus.
13 Et pertransierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
14 Non reliquit hominem nocere eis:
et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
16 Et vocavit famem super terram,
et omne firmamentum panis contrivit.
17 Misit ante eos virum:
in servum venundatus est, Joseph.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus;
ferrum pertransiit animam ejus:

19 donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini inflammavit eum.
20 Misit rex, et solvit eum;
princeps populorum, et dimisit eum.
21 Constituit eum dominum domus suæ,
et principem omnis possessionis suæ:
22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,
et senes ejus prudentiam doceret.
23 Et intravit Israël in Ægyptum,
et Jacob accola fuit in terra Cham.
24 Et auxit populum suum vehementer,
et firmavit eum super inimicos ejus.
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,
et dolum facerent in servos ejus.
26 Misit Moysen servum suum;
Aaron quem elegit ipsum.
27 Posuit in eis verba signorum suorum,
et prodigiorum in terra Cham.
28 Misit tenebras, et obscuravit;
et non exacerbavit sermones suos.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem,
et occidit pisces eorum.
30 Edidit terra eorum ranas
in penetralibus regum ipsorum.

31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes
in omnibus finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem:
ignem comburentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,
et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta,
et bruchus cujus non erat numerus:
35 et comedit omne fœnum in terra eorum,
et comedit omnem fructum terræ eorum.

36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,
primitias omnis laboris eorum.

37 Et eduxit eos cum argento et auro,
et non erat in tribubus eorum infirmus.

38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum,
quia incubuit timor eorum super eos.

39 Expandit nubem in protectionem eorum,
et ignem ut luceret eis per noctem.

40 Petierunt, et venit coturnix,
et pane cæli saturavit eos.

41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ:
abierunt in sicco flumina.

42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,
quod habuit ad Abraham puerum suum.

43 Et eduxit populum suum in exsultatione,
et electos suos in lætitia.

44 Et dedit illis regiones gentium,
et labores populorum possederunt:

45 ut custodiant justificationes ejus,
et legem ejus requirant.]

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile