Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Deuteronomium 33

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.2 Et ait: [Dominus de Sinai venit,
et de Seir ortus est nobis:
apparuit de monte Pharan,
et cum eo sanctorum millia.
In dextera ejus ignea lex.
3 Dilexit populos,
omnes sancti in manu illius sunt:
et qui appropinquant pedibus ejus,
accipient de doctrina illius.
4 Legem præcepit nobis Moyses,
hæreditatem multitudinis Jacob.
5 Erit apud rectissimum rex,
congregatis principibus populi cum tribubus Israël.

6 Vivat Ruben, et non moriatur,
et sit parvus in numero.]
7 Hæc est Judæ benedictio: [Audi, Domine, vocem Judæ,
et ad populum suum introduc eum:
manus ejus pugnabunt pro eo,
et adjutor illius contra adversarios ejus erit.]

8 Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,
quem probasti in tentatione,
et judicasti ad aquas contradictionis.
9 Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos:
et fratribus suis: Ignoro vos:
et nescierunt filios suos.
Hi custodierunt eloquium tuum,
et pactum tuum servaverunt.
10 Judicia tua, o Jacob,
et legem tuam, o Israël:
ponent thymiama in furore tuo,
et holocaustum super altare tuum.
11 Benedic, Domine, fortitudini ejus:
et opera manuum illius suscipe.
Percute dorsa inimicorum ejus:
et qui oderunt eum, non consurgant.]

12 Et Benjamin ait: [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo:
quasi in thalamo tota die morabitur,
et inter humeros illius requiescet.]
13 Joseph quoque ait: [De benedictione Domini terra ejus,
de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
14 De pomis fructuum solis ac lunæ,
15 de vertice antiquorum montium,
de pomis collium æternorum:
16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus.
Benedictio illius qui apparuit in rubo,
veniat super caput Joseph,
et super verticem nazaræi inter fratres suos.
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,
cornua rhinocerotis cornua illius:
in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.
Hæ sunt multitudines Ephraim:
et hæc millia Manasse.]

18 Et Zabulon ait: [Lætare, Zabulon, in exitu tuo,
et Issachar in tabernaculis tuis.
19 Populos vocabunt ad montem:
ibi immolabunt victimas justitiæ.
Qui inundationem maris quasi lac sugent,
et thesauros absconditos arenarum.]
20 Et Gad ait: [Benedictus in latitudine Gad:
quasi leo requievit,
cepitque brachium et verticem.
21 Et vidit principatum suum,
quod in parte sua doctor esset repositus:
qui fuit cum principibus populi,
et fecit justitias Domini,
et judicium suum cum Israël.]

22 Dan quoque ait: [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.]23 Et Nephthali dixit: [Nephthali abundantia perfruetur,
et plenus erit benedictionibus Domini:
mare et meridiem possidebit.]
24 Aser quoque ait: [Benedictus in filiis Aser,
sit placens fratribus suis,
et tingat in oleo pedem suum:
25 ferrum et æs calceamentum ejus.
Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.

26 Non est deus alius ut Deus rectissimi,
ascensor cæli, auxiliator tuus.
Magnificentia ejus discurrunt nubes,
27 habitaculum ejus sursum,
et subter brachia sempiterna
ejiciet a facie tua inimicum,
dicetque: Conterere.
28 Habitabit Israël confidenter, et solus.
Oculus Jacob in terra frumenti et vini,
cælique caligabunt rore.
29 Beatus es tu, Israël:
quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino?
Scutum auxilii tui,
et gladius gloriæ tuæ:
negabunt te inimici tui,
et tu eorum colla calcabis.]

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile