Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Actus 14

1 Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.5 Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.

6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?7 Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes.10 Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.12 Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.

15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.

21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.

26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.28 Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.29 Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.31 Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:32 et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.

34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.

36 An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?37 Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.38 Si quis autem ignorat, ignorabitur.39 Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile