the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Proverbia 55
1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.3 Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.4 Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.5 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro.6 Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.7 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,8 pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ;10 tunc convertentur inimici mei retrorsum : in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.11 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.