Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 30

1 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant :

6 in desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile