Lectionary Calendar
Saturday, February 1st, 2025
the Third Week after Epiphany
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 29

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :2 Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?3 quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.8 Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium, reddebat mihi :

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile