the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Ecclesiastes 10
1 Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
2 Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
4 Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
5 Non est Deus in conspectu ejus, inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
6 Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
7 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
8 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
9 Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
10 In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
11 Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
12 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
13 Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
15 Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.
16 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
17 Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua,
18 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
20 Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo.21 Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
24 Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justus dabitur.25 Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.28 Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.
29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
31 Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit.32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.