Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

secundum Marcum 15

1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.3 Et ait ad illos parabolam istam dicens :4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pÅ“nitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pÅ“nitentia.8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?

9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pÅ“nitentiam agente.11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cÅ“pit egere.15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !

18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cÅ“perunt epulari.25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :

26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile