Lectionary Calendar
Sunday, November 24th, 2024
the Week of Christ the King / Proper 29 / Ordinary 34
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Psalmi 7

1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat : Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? et quid vis fieri ? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.3 Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur : esset tolerabile malum, et gemens tacerem : nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.5 Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere ?6 Dixitque Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.

7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua : intellexit enim a rege sibi paratum malum.8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo jacebat Esther, et ait : Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis : En lignum, quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex : Appendite eum in eo.10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo : et regis ira quievit.11 Quapropter et ego non parcam ori meo ; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ?13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo ;14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.16 Desperavi, nequaquam ultra jam vivam ; parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

17 Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ?18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormiam ; et si mane me quæsieris, non subsistam.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile