the Fourth Week of Advent
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Psalmi 6
1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.3 Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit.4 Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.5 Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.6 Cumque esset ingressus, ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,7 respondit : Homo, quem rex honorare cupit,
8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum,9 et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.10 Dixitque ei rex : Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.12 Reversusque est Mardochæus ad januam palatii : et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite :13 narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cÅ“pisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.20 Confusi sunt, quia speravi, venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.21 Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.
22 Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?23 vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?24 Docete me, et ego tacebo et si quid forte ignoravi, instruite me.25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.28 Verumtamen quod cœpistis explete ; præbete aurem, et videte an mentiar.29 Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.