Lectionary Calendar
Sunday, December 22nd, 2024
the Fourth Week of Advent
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Isaiæ 49

1 Audite, insulæ ; et attendite, populi de longe ; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.2 Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me ; et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me.3 Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor.4 Et ego dixi : In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas ; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.8 Hæc dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui ; et servavi te, et dedi te in fÅ“dus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ;9 ut diceres his qui vincti sunt : Exite ; et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.13 Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.14 Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.16 Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.17 Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt.18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide ; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;19 quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te.20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.21 Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? Ego destituta et sola ; et isti ubi erant ?22 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum ; et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.

23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.24 Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?25 Quia hæc dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur ; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mÅ“nia Benadad.

28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus : Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis.29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient : pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu.30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus : iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus : non ostia, nec vectes eis : soli habitant.32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam : et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.33 Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in æternum : non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis.

34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens :35 Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego confrigam arcum Ælam, et summam fortitudinem eorum :36 et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam.37 Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis, et in conspectu quærentium animam eorum : et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos.38 Et ponam solium meum in Ælam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus.39 In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile