the Fourth Week of Advent
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
Isaiæ 48
1 Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.2 De civitate enim sancta vocati sunt ; et super Deum Israël constabiliti sunt ; Dominus exercituum nomen ejus.3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea ; repente operatus sum, et venerunt.4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.5 Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc ; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.6 Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.7 Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua ; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum ; et laude mea infrenabo te, ne intereas.10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco ; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite : Quis de eis annuntiavit hæc ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.16 Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram ; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.18 Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris ;19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate ; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos ; aquam de petra produxit eis ; et scidit petram, et fluxerunt aquæ.22 Non est pax impiis, dicit Dominus.23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab : et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.40 Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.