the Fourth Week of Advent
Click here to join the effort!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
ad Romanos 8
1 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.2 Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.4 De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.8 Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.9 Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?11 Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.14 In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :15 Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,17 quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.