the Fourth Week of Advent
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Clementine Latin Vulgate
ad Romanos 7
1 De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :2 propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.3 Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.6 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.7 Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.8 Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.10 Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :11 quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
12 Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.15 Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?