Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Zachariæ 5
1 Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. 2 Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Ego video volumen volans; longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum". 3 Et dixit ad me: "Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur. 4 Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius".
5 Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: "Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?". 6 Et dixi: "Quidnam est?". Et ait: "Haec est epha egrediens". Et dixit: "Hoc est peccatum eorum in universa terra". 7 Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae. 8 Et dixit: "Haec est impietas". Et proiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius. 9 Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terram et caelum. 10 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: "Quo istae deferunt epham?". 11 Et dixit ad me: "Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et, postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam".