Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

secundum Ioannem 6

1 Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? 2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? 4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus; 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. 7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; 9 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. 10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, 13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. 15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit! 16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis, 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae. 19 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem. 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae. 21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam! 23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile