Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

secundum Ioannem 13

1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2 Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. 3 Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; 4 Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. 5 Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. 6 Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.

7 Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. 8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. 9 Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. 10 Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.

11 Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. 12 Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. 13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; 14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile