Lectionary Calendar
Wednesday, April 2nd, 2025
the Fourth Week of Lent
There are 18 days til Easter!
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

3 Ioannis 10

1 Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis; 2 et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram, 3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem: "Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere". 5 Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum 6 et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: "Tempus amplius non erit, 7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis".

8 Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: "Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram". 9 Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: "Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel". 10 Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. 11 Et dicunt mihi: "Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile