Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 81
1 Magistro chori. Secundum " Torcularia... ". Asaph. [81:2] Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob. 2 [81:3] Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. 3 [81:4] Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra. 4 [81:5] Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. 5 [81:6] Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi: 6 [81:7] "Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt. 7 [81:8] In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba.
8 [81:9] Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me! 9 [81:10] Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum. 10 [81:11] Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud. 11 [81:12] Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. 12 [81:13] Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. 13 [81:14] Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset! 14 [81:15] In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam. 15 [81:16] Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula; 16 [81:17] et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos".