Christmas Day
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 78
1 Maskil. Asaph. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. 2 Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae. 3 Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis, 4 non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit. 5 Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis, 6 ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis, 7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant. 8 Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
9 Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. 10 Non custodierunt testamentum Dei et in lege eius renuerunt ambulare. 11 Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis. 12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos. 13 Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre. 14 Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis. 15 Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa. 16 Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas. 17 Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. 18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis; 19 et contra Deum locuti sunt, dixerunt: "Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?". 20 Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. "Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo?". 21 Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. 22 Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius. 23 Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit; 24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis: 25 panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam. 26 Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua africum; 27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata: 28 et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. 29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. 30 Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, 31 et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit. 32 In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius; 33 et consumpsit in halitu dies eorum et annos eorum cum festinatione. 34 Cum occideret eos, quaerebant eum et conversi veniebant diluculo ad eum; 35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est. 36 Et suaserunt ei in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei; 37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius. 38 Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. 39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso! 41 Et reversi sunt et tentaverunt Deum et Sanctum Israel exacerbaverunt. 42 Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis. 43 Cum posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos. 44 Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent. 45 Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos. 46 Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustae. 47 Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina. 48 Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis. 49 Misit in eos ardorem irae suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum. 50 Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. 51 Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham. 52 Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto. 53 Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. 54 Et induxit eos in fines sanctificationis suae, in montem, quem acquisivit dextera eius. 55 Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. 56 Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum et testimonia eius non custodierunt. 57 Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. 58 In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt. 59 Audivit Deus et exarsit et sprevit valde Israel. 60 Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus. 61 Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici. 62 Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit. 63 Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatae. 64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. 65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. 66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis. 67 Et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit, 68 sed elegit tribum Iudae, montem Sion, quem dilexit. 69 Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in saecula. 70 Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium, 71 de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam. 72 Et pavit eos in innocentia cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos.