Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 73
1 PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! 2 Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, 3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. 4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. 5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. 6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. 7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. 8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. 9 Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. 10 Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos. 11 Et dixerunt: "Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso?". 12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. 13 Et dixi: "Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis".
15 Si dixissem: "Loquar ut illi", ecce generationem filiorum tuorum prodidissem. 16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, 17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. 18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. 19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. 20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes.
21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; 22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. 23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. 24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. 25 Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram. 26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. 27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. 28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion.