Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 22
1 Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David. [22:2] Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. 2 [22:3] Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. 3 [22:4] Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel. 4 [22:5] In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; 5 [22:6] ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi. 6 [22:7] Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. 7 [22:8] Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput: 8 [22:9] "Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum". 9 [22:10] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae. 10 [22:11] In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu.
11 [22:12] Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet. 12 [22:13] Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me. 13 [22:14] Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens. 14 [22:15] Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 15 [22:16] Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. 16 [22:17] Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, 17 [22:18] et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; 18 [22:19] diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. 19 [22:20] Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. 20 [22:21] Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. 21 [22:22] Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
22 [22:23] Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. 23 [22:24] Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel, 24 [22:25] quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit. 25 [22:26] Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 26 [22:27] Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: "Vivant corda eorum in saeculum saeculi!". 27 [22:28] Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium. 28 [22:29] Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 29 [22:30] Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, 30 [22:31] et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae; 31 [22:32] et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: "Haec fecit Dominus!".