Lectionary Calendar
Friday, July 25th, 2025
the Week of Proper 11 / Ordinary 16
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 20

1 Magistro chori. PSALMUS. David. [20:2] Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob. 2 [20:3] Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te. 3 [20:4] Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat. 4 [20:5] Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat. 5 [20:6] Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.

6 [20:7] Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius. 7 [20:8] Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus. 8 [20:9] Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. 9 [20:10] Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile