Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 18
1 Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum [18:2] et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea. 2 [18:3] Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. 3 [18:4] Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 4 [18:5] Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me; 5 [18:6] funes inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis. 6 [18:7] In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. 7 [18:8] Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. 8 [18:9] Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo. 9 [18:10] Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius. 10 [18:11] Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum. 11 [18:12] Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris. 12 [18:13] Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. 13 [18:14] Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. 14 [18:15] Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos. 15 [18:16] Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. 16 [18:17] Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis; 17 [18:18] eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. 18 [18:19] Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum; 19 [18:20] et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.
20 [18:21] Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi, 21 [18:22] quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo. 22 [18:23] Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me; 23 [18:24] et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate. 24 [18:25] Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. 25 [18:26] Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 26 [18:27] et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris. 27 [18:28] Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. 28 [18:29] Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas.
29 [18:30] Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum. 30 [18:31] Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. 31 [18:32] Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? 32 [18:33] Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam; 33 [18:34] qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me; 34 [18:35] qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea. 35 [18:36] Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me. 36 [18:37] Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. 37 [18:38] Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent. 38 [18:39] Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos. 39 [18:40] Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me. 40 [18:41] Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti. 41 [18:42] Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. 42 [18:43] Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos. 43 [18:44] Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi, 44 [18:45] in auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi, 45 [18:46] filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis. 46 [18:47] Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae. 47 [18:48] Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis; 48 [18:49] et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me. 49 [18:50] Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam, 50 [18:51] magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.