Lectionary Calendar
Thursday, April 24th, 2025
Thursday in Easter Week
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Proverbia 148

1 ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius. 3 Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes. 4 Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. - 5 Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; 6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, 8 ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, 9 montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, 10 bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. 11 Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, 12 iuvenes et virgines, senes cum iunioribus 13 laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram, 14 et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile