Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 140
1 Magistro chori. PSALMUS. David. [140:2] Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me. 2 [140:3] Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia. 3 [140:4] Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. 4 [140:5] Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. 5 [140:6] Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. 6 [140:7] Dixi Domino: "Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae". 7 [140:8] Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli.
8 [140:9] Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 9 [140:10] caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. 10 [140:11] Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant. 11 [140:12] Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu. 12 [140:13] Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum. 13 [140:14] Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.