Lectionary Calendar
Thursday, May 15th, 2025
the Fourth Week after Easter
the Fourth Week after Easter
video advertismenet
advertisement
advertisement
advertisement
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Proverbia 14
1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: "Non est Deus". Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; 5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. 6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. 7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.