Lectionary Calendar
Saturday, November 23rd, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Ecclesiastes 29

1 Vir, qui correptiones dura cervice contemnit, subito conteretur absque sanatione.

2 In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus.

3 Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum; qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.

4 Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam.

5 Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius.

6 In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit.

7 Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam.

8 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.

9 Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.

10 Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quaerunt animam eius.

11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum.

12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

13 Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum illuminator est Dominus.

14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur.

15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.

16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti ruinas eorum videbunt.

17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae.

18 Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem, beatus est.

19 Servus verbis non potest erudiri, quia intellegit et respondere contemnit.

20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens.

21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem.

22 Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.

23 Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.

24 Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit et non indicat.

25 Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur.

26 Multi requirunt faciem principis; et iudicium a Domino egreditur singulorum.

27 Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile