Christmas Day
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
ad Galatas 3
1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum. 2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem! 3 Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes,
4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: 5 circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. 7 Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam
9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; 10 ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. 12 Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
15 Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; 16 verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
17 Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. 18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, 19 quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20 Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, 21 qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.