Lectionary Calendar
Saturday, November 23rd, 2024
the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Attention!
For 10¢ a day you can enjoy StudyLight.org ads
free while helping to build churches and support pastors in Uganda.
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Numeri 3

1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. 3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 6 "Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei 7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi, 8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi. 9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur". 11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 12 "Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei. 13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus".

14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens: 15 "Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra". 16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus, 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari. 18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei; 19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel; 20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum. 21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica, 22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti. 23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem 24 sub principe Eliasaph filio Lael; 25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus, 26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius. 27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum. 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii. 29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam, 30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel. 31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem. 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii. 33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae. 34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti; 35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur; 36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent, 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus. 38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. 39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.

40 Et ait Dominus ad Moysen: "Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; 41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel". 42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, 43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres. 44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 45 "Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, 47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. 48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt". 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis; 50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. 51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile