Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
StudyLight.org has pledged to help build churches in Uganda. Help us with that pledge and support pastors in the heart of Africa.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Judith 7

1 Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen sui ianitores et cantores et Levitas, 2 praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur 3 et dixi eis: "Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam". 4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae.

5 Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: 6 Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam. 7 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: 8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; 9 filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 10 filii Area sescenti quinquaginta duo; 11 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo; 12 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; 13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque; 14 filii Zachai septingenti sexaginta; 15 filii Bennui sescenti quadraginta octo; 16 filii Bebai sescenti viginti octo; 17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo; 18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem; 19 filii Beguai duo milia sexaginta septem; 20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque; 21 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; 22 filii Hasum trecenti viginti octo; 23 filii Besai trecenti viginti quattuor; 24 filii Hareph centum duodecim; 25 filii Gabaon nonaginta quinque; 26 filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo; 27 viri Anathoth centum viginti octo; 28 viri Bethazmaveth quadraginta duo; 29 viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres; 30 viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus; 31 viri Machmas centum viginti duo; 32 viri Bethel et Hai centum viginti tres; 33 viri Nabo alterius quinquaginta duo; 34 viri Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; 35 filii Harim trecenti viginti; 36 filii Iericho trecenti quadraginta quinque; 37 filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus; 38 filii Senaa tria milia nongenti triginta. 39 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres; 40 filii Emmer mille quinquaginta duo; 41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem; 42 filii Harim mille decem et septem. 43 Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuaginta quattuor. 44 Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo. 45 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo. 46 Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 47 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, 48 filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, 49 filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher, 50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, 51 filii Gazam, filii Oza, filii Phasea, 52 filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum, 53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, 54 filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56 filii Nasia, filii Hatipha. 57 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda, 58 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, 59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Amon. 60 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo. 61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: 62 filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo. 63 Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. 64 Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio; 65 dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim. 66 Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque. 68 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 69 cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti. 70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta; 71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas. 72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. 73 [7:72b] Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile