the Week of Proper 28 / Ordinary 33
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Jonæ 5
1 [4:14] Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel. 2 [5:1] Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis. 3 [5:2] Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. 4 [5:3] Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae, 5 [5:4] et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum. 6 [5:5] Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris.
7 [5:6] Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. 8 [5:7] Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat. 9 [5:8] Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. 10 [5:9] "Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas 11 [5:10] et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas. 12 [5:11] Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te. 13 [5:12] Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum; 14 [5:13] et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua. 15 [5:14] Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt".