Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
secundum Matthæum 3
1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. 3 Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, 4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: "Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. 5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 6 et videbit omnis caro salutare Dei"". 7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: "Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. 9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur". 10 Et interrogabant eum turbae dicentes: "Quid ergo faciemus?". 11 Respondens autem dicebat illis: "Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat". 12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: "Magister, quid faciemus?". 13 At ille dixit ad eos: "Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis". 14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: "Quid faciemus et nos?". Et ait illis: "Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris".
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit Ioannes dicens omnibus: "Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; 17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili". 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. 19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.
21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: "Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi". 23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, 24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, 25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, 26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, 27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, 29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, 30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, 31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, 32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, 34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, 35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, 36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, 37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, 38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.