Christmas Day
Click here to learn more!
Read the Bible
Nova Vulgata
Leviticus 21
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: "Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, 2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque 3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur. 4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur. 5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras. 6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. 7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo. 8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. 9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur. 12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus. 13 Virginem ducet uxorem; 14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem. 15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum".
16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 17 "Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui; 18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis, 19 si fracto pede vel manu, 20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos. 21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui. 22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis. 23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea". 24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.