Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Leviticus 11

1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 "Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. 3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis. 4 Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis; 5 hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est; 6 leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit; 7 et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat. 8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

9 Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis. 10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis 11 et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis. 12 Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis. 13 Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum 15 et omne corvini generis, 16 struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum, 17 bubonem et mergulum et ibin, 18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem, 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.

20 Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis. 21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, 22 comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum. 23 Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. 24 Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum. 25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. 26 Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. 27 Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. 28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. 29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum, 30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon: 31 omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. 33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. 35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. 36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam; 38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. 39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; 40 et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum. 41 Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum. 42 Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.

43 Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44 Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. 45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. 46 Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra, 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile