Christmas Day
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Josue 2
1 Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; "Ite et considerate terram urbemque Iericho". Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. 2 Nuntiatumque est regi Iericho et dictum: "Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram". 3 Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: "Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt". 4 Tollensque mulier viros abscondit et ait: "Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; 5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos". 6 Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi erat. 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est.
8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos et ait: 9 "Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis. 10 Audivimus enim quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorraeorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. 11 Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. 12 Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut, quomodo ego feci vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum, 13 ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia, quae eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte". 14 Qui responderunt ei: "Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris; cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem". 15 Demisit ergo eos per funem de fenestra; domus enim eius haerebat muro, et in muro habitabat. 16 Dixitque ad eos: "Ad montana pergite, ne forte occurrant vobis persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per viam vestram. 17 Qui dixerunt ad eam: "Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos, 18 si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. 19 Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum fuerint in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. 20 Quod si prodideris hoc verbum, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos". 21 Et illa respondit: "Sicut locuti estis, ita fiat". Dimittensque eos, ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur, qui fuerant persecuti; quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos. 23 Duo viri reversi sunt et descenderunt de monte et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia, quae acciderant sibi, 24 atque dixerunt: "Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius in conspectu nostro".