Lectionary Calendar
Wednesday, December 25th, 2024
Christmas Day
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Nova Vulgata

Abdiæ 4

1 Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est; 2 et oravit ad Dominum et dixit: "Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia. 3 Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita". 4 Et dixit Dominus: "Putasne bene irasceris tu?".

5 Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret in civitate. 6 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna. 7 Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit. 8 Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: "Melius est mihi mori quam vivere" 9 Et dixit Deus ad Ionam: "Putasne bene irasceris tu super hedera?". Et dixit: "Bene irascor ego usque ad mortem". 10 Et dixit Dominus: "Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit. 11 Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile