the Saturday after Christmas
Click here to join the effort!
Read the Bible
Nova Vulgata
Psalmi 8
1 Respondens autem Baldad Suhites dixit: 2 "Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui? 3 Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est? 4 Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, 5 tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus, 6 si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae; 7 in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
8 Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. 9 Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. 10 Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia? 11 Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua? 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. 13 Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit. 14 Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius. 15 Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget. 16 Umectus videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius egredietur. 17 Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur. 18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: "Non novi te". 19 Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur.
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis, 21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo. 22 Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet".