Lectionary Calendar
Sunday, November 24th, 2024
the Week of Christ the King / Proper 29 / Ordinary 34
Attention!
Tired of seeing ads while studying? Now you can enjoy an "Ads Free" version of the site for as little as 10¢ a day and support a great cause!
Click here to learn more!

Read the Bible

Nova Vulgata

Psalmi 35

1 Igitur Eliu haec rursum locutus est: 2 "Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: "Iustificatio mea coram Deo"? 3 Dixisti enim: "Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?". 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum. 5 Suspice caelum et intuere et contemplare nubes quod altiores te sint. 6 Si peccaveris, quid facies ei? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? 7 Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? 8 Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adiuvabit iustitia tua.

9 Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, 10 sed nemo dixit: "Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, 11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos?". 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. 13 Etiam, frustra: non audiet Deus, et Omnipotens non intuebitur.

14 Omnino cum dixeris: "Non considerat", iudicium est coram illo, et exspectas eum. 15 Et nunc cum dicis: "Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde", 16 Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat".

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile